Latin · Dactylic hexameter
CORYDON
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 404
Unproofread scanNot analysed yet
Turba, libri; vos una mihi solatia vitae,
Donec vita fuit; vobis ego tecta vicissim,
Ipsum meque dedi: vitam si fata reposcunt,
Ac ne si vobis mors eripit, haud tamen ista
Rumpere, quae vestros sociant hic foedera coetus,
Vi poterit. Cari ite greges; Godrania vobis
Tecta patent: largos ingens Burgundia fontes
Huc adit, et rivis doctrinam undantibus haurit:
Sacra domus Musis. Illas ego semper amavi,
Et colui vivens; nunc illis, munera quando
Nulla magis pretiosa putant, vos pignus amoris
Este mihi extremum: non illâ sede receptos
Distrahet ulla dies, nec inertibus ulla videbunt
Secula damnatos tenebris. Huc docta virorum
Turba, simul magno juvenes huc agmine, Musas
Quisquis amat venient et vestra oracula poscent.
Crebra revisentes. Per vos mihi patria tantum
Debeat. Haec fatus. . . Flevistis tristia, Musae,
Fata viri, et vestro sonuere Godrania planctu
Atria. Nos saevo turbati pectora casu,
Moestis inferias, et dona sacravimus aris,
Inferias, Ferrete, tibi, supremaque dona;
Sparsimus et flores tumulo; tum voce quietem
Manibus, et purae ter pacem oravimus Umbrae,
Tristes: Relligio nobiscum, et candida Virtus,
Et Pietas, et casta Fides, atque arbitra legum