Latin · Dactylic hexameter
JOSEPHO OLIVETO
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 412
Unproofread scanNot analysed yet
Integritasne usu, variis et cognita rebus
Si penitus despecta, vel indotata jaceret,
Dulce foret vobis? vestrine favetis honori
Usque adeò domini? vestris haec sylva sonaret
Plausibus, expertae toties si praemia laudi
Nulla forent? Atqui juvenem non talibus altor
Instituit monitis regem exemplisque i Philippus.
Dum res ille reget, dum stabit Gallia justis
Integra consiliis, virtus, quod plaudat, habebit.
Nunc etiam multo cumulans quòd honore, tuendis
Berbiscium ultro praefecit legibus ille
Imperii tutor magni; quòd jura potenti
Dispensare manu, et dominas suspendere lances
Attribuit: non istud avis (praestantia quanquam
Berbiscia domus, nec Famae ignota recenset
Nomina, tot claros meritis et murice patres,
Omnes augusti quondam decora alta Senatûs,
Insignes trabeis, et honestos fascibus omnes)
Non tamen istud avis, vel debet patribus; uni
Accipit indultum sibi Berbis eius honorem.
"Sed dominum vobis vestrum Themis eripit: illo Usque carere grave est; nullo vos fine reviset; Jam nullas vobis, ut quondam, adjungere perget Delicias: vestri species inculta manebit Hinc nemoris. Tantas gravis hic metus excitat iras? Quippe novus priscos domini de pectore sensus Pellet honor? Vanâ se majestate verendus Objiciet posthac? nec erit, quo more solebat 2. Philippus Aurelianensis, exeunte anno 1715,
Esse priùs, quovis patiens ac promptus adiri
Tempore? Non his illum animis vel fastibus usum
Hactenus, importuna licet, sensere clientes
Turba; neque antiquos nescire assuescit amicos.
Qualis erat, fronti gravitas quae blanda serenae
Quaeque fides ori, niveo qui pectore candor;
Usque juvat talem esse. Ultorem sola severum
Sentiet improbitas; at virtus semper amico
Vindice gaudebit secura, Themisque ministro.
"Nec verò nullas, quae vos sententia fallit,