# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 424

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, LUDOVICI MAGNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/424
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/424

Spectat equi molem stupefactus, et admonet alter,
Quisquis equum spectas, equitis reminiscere facta,
Facta, quibus tantùm reliquas jam Gallia gentes
Exsuperat, violis quantùm sublimia praestant
Lilia. Tum pulchri in partem quicunque laboris
Ingentes venere viri, Burgundia quorum
Consilio curisque viget, qui publica tractant
Fascibus insignes, populoque urbique regendae
Invigilant, magnam, quae cuique est debita, partem
Hi quoque laudis habent. Et quo te carmine dicam,
Diviadum columen, Condaee? Ingentia dudum
Per decora audaci rapuit me Musa juventâ,
Teque per infestas acies proavita serentem
Fulmina monstravi populis, et tempora lauro
Saepe coronavi; quam Mars et Phoebus amarunt;
Haud aliam gestet Condaei sanguinis heros.
Plausit fortè novo jam tum Burgundia vati,
Ut te, qualis eras, et qualem laeta videbat,
Laudibus ornatum meritis agnovit. At ecce
Major ades, Princeps, adeò majore gonandus
Voce tubâque; istâ postquam communia pendent
Fata manu, et digno potuit se extendere campo,
Quae spatiis inclusa olim arctabatur iniquis,
Utilium solers operum prudentia, et ales
Ingenii vigor. At magnam non ardua mentem
Una tenent: parvis etiam te impendis; in omnes
Unus divideris, non fracto pectore, curas.
Imperii pars ne qua labet, dum bella silescunt,
1. Serenissimus Ludovicus, doeus, Burgundice GuberDuae Borbonius, Princeps Con- nator.
Dum populis vigilat pax opportuna fovendis,
Ne qua per incautum sinuans discordia vulgus,
Causas armorum, et pejoris semina belli,
Ut solitum, clam spargat, et indeprensa vagetur,
Antevenis. Ut digna suo sit Gallia rege,
Tuta domi, secura foris, exculta par artes,
Quanta fuit, pleno Lodoix dum flore vigebat
Integer, et cursûs medium Sol ille tenebat,
Nunc tuus hic, Princeps, labor est, et principe dignus

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
