Latin
RICHARDO RUFFAEO
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 431
Unproofread scanNot analysed yet
FELIX conjuge, filioque princeps,
Incultum tibi, nec satis disertum,
Nec dignum satis auribus politis
Burgundo venit è Talante munus:
Carmen, nec sale, nec lepore tinctum
Nullo pumice tersum, et arte nullâ;
Non Cantilliacis amica Nymphis
Blandâ quale sonat Camoena voce.
Atqui publica gratulationum
Inter gaudia, saepe militares,
Non cultos magis, aut magis disertos;
Audisti rediens ab igne plausus:
Et juvere tamen, vel impoliti.
Te versus quoque forsan hi juvabunt;
Quamvis nec lepidi, nec elegantes,
Et cultu careant et arte, dicent
Hoc certè tibi, quod libenter audis:
Felix conjuge, filioque Princeps.
SERENISSIMI
PRINCIPIS CONDAEI
GENETHLIACON. TE quoque, Condaei nove, te quoque, sanguinis haeres