Latin · Dactylic hexameter
PRAEMIA
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 438
Unproofread scanNot analysed yet
Quae tardam solvant ingnavo corde senectam.
Protinus orsa sequor. Positâ solemnia librâ
Otia praestabat Themis, indictoque Senatûs
Justitio, raucis defessas litibus aures
Per sua concessa reparabat rura quiete:
Qualiter in sparsas Cumano littore villas
Aut Praenestinis impostas collibus, olim
Romuleos aestas proceres foecunda vocabat,
Maturisve parens autumnus discolor uvis.
Berbiseiaden saltus et amoena vireta
Ventosi nemoris, procul urbe foroque tenebant,
Laxantem curas, et taedia longa levantem.
Et nunc ille novos florentibus addit honores
Hortorum spatiis; molli nunc nvida rore
Poma, recurvatis ultro cedentia ramis
Excipit; aestivos patulâ nunc arbore soles
Fallit, honoratos inter discinctus amicos,
Et dulces gratis condit sermonibus horas.
Interea leni permulcent aëra cantu
Assuetae luco volucres; tum frigus opacum
Sibila crispantis spirant jucunda Favoni.
Nec tamen et patriae non crebra recursat imago,
Sollicitatque virum, mentemque ad publica vertit
Commoda, seu primi sub lumina solis, apricos
Lentus obit, mitive umbratos vespere colles.
Atque illi tales agitanti pectore curas,
Sternentique artus gemmante in graminis herba,
Lacteus inciderat quondam sopor; ac per utrasque
1. Ventour. Vide pag. 409.
Missa fores, denso super agmine laeta volabant
Somnia, mobilibus speciem mutantia formis:
Quàm spissi liquidum cineres per inane rotantur,
Sol ubi rimosas penetravit lumine valvas.
Ecce autem visu se attollit: forma verendo,
Alta, augusta, ingens; ternae stant vertice turres;
Ex humeris longo cyclas fluit aurea textu
Purpureos undata sinus; it plurima circùm
Vitis: inaequales imitatur gemma racemos.
Vultus erat, quali Polycletus Amazona finxit.
Atque ea sic affata virum prior, incipit ultrò:
*. En ego, Burgundae princeps dudum inclyta gentis,