Latin · Dactylic hexameter
STAGNA, CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 45
Unproofread scanNot analysed yet
Insitus in sterili si surculus arbore surgat
Fertilior: calamo quippe immutata recenti
Exuet ingenium infelix, meliora deinceps
Poma ferens, reparansque vetus cum foenore damnum.
Quae quoniam vates alii docuere, quid ultrà
Hîc eadem cecinisse juvet? Jam caetera cursim
Persequar; ac primùm malis quae cura rigandi
Conveniat: nec enim decet haec nescire colonum.
Hîc tamen à variis variè peccatur: hic omnis
Impatiens curae liquidos aspergere rores
Negligit, et siccas sinit elanguescere plantas.
Contrà profusis hic parcere nescius undis,
Arboris enervat stagnanti flumine vires.
Ille plagae ingenium, coelique volubile sidus
Consulere ignarus, nullo discrimine rivos
Solvit, et infesto terram saepe irrigat alveo.
At tu, nec nimios plus aequo prodigus amnes
Stirpibus admittes, oti nec amicior, undâ
Deficiente, sines sitientem arescere truncum;
Temporaque et varios terrae internoscere mores
Providus incumbes: nec enim facit omnibus una
Terrarum ingeniis cultura, nec utilis omni
Tempore cura eadem. Longo si torridus aestu
Fervet ager, largos, admisso flumine, rores
Fundere nil dubites; sed parciùs utere lymphis,
Brumali Boreas dum tempestate rigebit.
Ast ubi frigoribus cedit contractior aestas,
Si solidae fuerit telluri consita, nunquam
Aspergi patiare hyemali flumine malum.
Intima nam gelido radix perfusa liquore