# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 457

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TTITIATETTIETERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/457
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/457

Majus id est, virtus quòd tibi vera placet.
Nosce Deum, te nosce. Deum si noris, amabis:
Vilis erit, qui se noverit, ipse sibi.
Saepe Deo gratare: Dei sunt omnia munus;
Munus in auctorem vertere parce suum.
Sana monens aliquo videor tibi dignus amore:
Hunc mihi vis plenè reddere? redde Deo.
Quidquid amas, si fortè Deum non diligis, erras:
Dilige: non frustrà cor tibi molle dedit.
Natus amat patrem; pater est, tu natus: ab illo
Disce, puer, patris nomine amare Deum.
Ingenium quis lene, capax quis pectus honesti,
Hanc tibi quis mentem, quis dedit ora? Deus.
Perdideris lumen; medicum, si reddat, amabis:
An tibi non lumen finxit utrumque Deus?
Cuncta dedit, praeterque tuos, nil poscit, amores:
Ah! furor est, talem non redamare Deum.
Tom. II.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
