# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 46

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, STAGNA, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/46

Torpet, et extincti pereunt in stirpibus ignes.
Mitius expecta dum surgat ab aequore sidus;
Nec priùs irriguis madeant pomaria rivis,
Arcturi quàm Phoebus agens ad sidera currus
Arietis ascendat, pulso jam frigore, signum,
Donec ad extremum processerit usque Leonem.
Dum tamen est exilis adhuc, nec stipite firmo
Planta, vel angustis crescit tibi consita testis,
Parciùs effusâ, sed crebriùs, utere lymphâ.
Sin flavam observes sensim pallescere frondem,
Peccasti: nimios color arguit ille liquores.
Ergo dies aliquot detractae sobria lymphae
Concoquat humores, nocituraque flumina, et insons
Non meritas luat ipsa, tuo pro crimine, poenas.
Quòd nisi et Hesperiae nimiam rescindere sylvae
Luxuriem sit cura, nihil prope juverit omnis
Impensus labor: effusis nam prodiga ramis
Vertet inutilibus speratum frondibus aurum.
Haec tu damna cave sapiens, nec inutile quidquam
Sugere fructiferos patiaris ab arbore succos.
Sed calamus trunco si plurimus exit ab imo,
Aut summo steriles sylvescant stipite, segnes
Rumpe moras; ipso exoriens resecetur ab ortu
Luxuries, quondam ipsa suae nocitura parenti.
Sin tenuis foret arbor adhuc, nec adulta, sed omnis
Vulneris impatiens ferrum tolerare recuset,
Parce repugnanti, veniat dum fortior aetas;
Parce etiam, hyberno saevit dum sidere frigus,
Intempestivâ calamum succidere falce.
Quin etiam tepido si vere putabitur, udam

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
