# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 460

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TTITIATETTIETERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/460
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/460

Fortè minister ades facienti sacra: quod instat
Hoc age; nam partim tu quoque sacra facis,
Quae sedet in levi nativa modestia fronte,
Praecipuè est, inter sacra, tenenda tibi,
Et loca per gestus temerantur sancta prosanos,
Et violant festos acta nefasta dies.
Ut ne pilam trudas, merulamve sequare fugacem,
Otia lege Dei jussa fuisse putas?
Relligio sacras sibi vindicat integra luces:
Si studio partem frangis, id illa probat.
Expiet una dies aliarum errata dierum;
Nec redeat rarò tam tibi fausta dies.
Quem video noxas timido candore fatentem,
Incipit ex illo carior esse mihi.
Poenituisse puta, si posthac crimina vitas:
Si repetis, vixdum poenituisse puta.
Si bene poenituit noxarum, semina noxis
Quod dare cunque potest, aut alimenta, fuge.
Mystica qui longum refugit convivia Christi,
Non sibi, non Christo convenienter agit.
Sancta, timere decet, ne pabula fortè profanes;
Pabula ne spernas sancta, timere decet.
Creber adesse velis mensae conviva beatae:
Sed bene lustratus, necmisi jussus, ades.
Destinat octavâ qui sacra resumere luce,
Sentiet octonos puriùs ire dies.
Heu! quid agis, propriam cùm negligis ipse salutem?

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
