# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 461

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TTITIATETTIETERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/461

Pectore cùm noxam concipis, heu! quid agis?
Dictat honorandos puero natura parentes:
Praecipiam frustra: sanguinis est id opus.
Qui praeceptorem sancti voluere parentis
Esse loco, norant quae bona vera forent.
Disce pati, cùm laesus eris; neu quaere vicissim
Laedere: tu parces, at Deus ultor erit.
Si mala quis de te loquitur, ne mutua redde:
Quae loquitur, ne sint vera, videre tuum est.
Dives erit semper, fuerit qui dives egenis:
Lucra sibi, parvâ de stipe, magna parit.
Res est sacra miser: venerare, neque acribus illum
Tange jocis; sic res sit tibi sacra miser.
Si tuns est nummus, loculo quem condis, egeno
Quod dederis, credas hoc magis esse tuum.
Aureus abjectum premit Irum Croesus; at unus
Conditor ex uno finxit utrumque luto.
Quisquis homo ea, peccat: sedenim peccata retractat

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
