# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 470

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TTITIATETTIETERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/470
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/470

Futilis est, qui multa solet promittere: magnus
Denique promissor dat, nisi verba, nihil.
Tussis agit: preme labra manu; sputansque, tuentum
Ne volet in vultus rupta saliva, cave.
Quis, nisi mentis inops, alii sua somnia narrat?
Vatibus hoc unis Musa licere dedit.
Pro certis incerta volens qui narrat, id ille
Est mihi, quod mendax qui malè vera refert.
Nobilius nihil esse puta quàm dicere verum
Obstrictamque semel non violare fidem.
Qui tibi simpliciter non credit vera loquenti,
Is neque juranti debet habere fidem.
Si vitium laudas, vitioso pejor es: illum
Ne pudeant olim facta pudenda, vetas.
Fac bene, quantumvis te gratia nulla sequatur:
Non solet haec omni planta venire solo.
Quisquis es, ingrati qui non horrescis ad ipsum
Nomen, homo non es, sed fera turpis; abi.
Quod tibi tu factum doleas, ne feceris ulli:
Lex brevis; at nullum non premit una nefas.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
