# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 474

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TTITIATETTIETERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/474
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/474

Deliciae in libris tibi sint; at delige libros,
Vel tibi delectos tradat amica manus.
Usus adhuc istis rerum non venit ab annis:
Cognita de libris saecula resque dabunt.
Sperne leves, ne tange malos, peccare docebunt:
Hîc sine librorum quisque magister ope est.
Nec nova fecerunt aliquem, nec Gallica doctum
Scripta: Latina magis Graiaque sanus amat.
Omnia disce, puer; tuus hic labor unus: at inter
Omnia, disce priùs vivere, disce mori.
Virgilium versu, Ciceronem flumine vineam
Ingenii; quid ero, si mala vita mea est?
Ne lege multa, legas multùm licet: altiùs ibunt
Mentis in arcanos lecta relecta sinus.
Quid tibi de lusu superest, cùm luseris? at quae
Legeris è libris, mens tibi servat opes.
Si nihil in primo puer olim severit aevo,
Quid, senio posthac proveniente, metet?
Si qua placent tibi lecta, brevi committe papyro,
Mentis ut adjutrix fida sit illa tuae.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
