Latin · Elegiac couplet
TTITIATETTIETERO
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 475
Unproofread scanNot analysed yet
Quid tibi cum toto, quod avarus congerit, auro?
Sint tua thesaurus scripta librique tuus.
Ingenium gratis tribuit fors, caetera vendit;
Assiduo stabunt empta labore tibi.
Praxiteles bruto finxit de marmore Divos:
Cultu fiet homo, qui fuit antè pecus.
Quidquid es, in manibus Ciceronem creber habeto:
Cui placet ille, potest ipse placere sibi.
Virgilio consuesce, puer, quanquam ille virorum
Est magis, et doctâ postulat aure legi.
Illos vise frequens, qui possunt multa docere;
Multaque cùm possis discere, multa roga.
Doctior ut fias, à quovis propria disce:
Et faber, et cerdo multa docere potest.
Arma palàm gestat sua miles, amatque videri;
At tua, quos gestas, sunt, puer, arma, libri.
Foemineum decus est scriptas malè pingere voces;
Sed venit inde rudi gloria nulla viro.
Scripta lubens olim releges, quae scripseris aptè:
Utilitas hic est magna placere sibi.
Excipe dictantis nitidè praecepta magistri, Et lege: dant fructus non nisi lecta suos. Quidquid opus fecisse tibi est, hoc dilige: constans
Officii exactor non solet esse metus.
Cras facies; cur non hodie, fecisse necesse est
Quod tibi? Dilator non bene munus obit.
Cui virgâ stimuloque opus est urgente, facessat,
Tardaque cum tardo ducat aratra bove