# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 476

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TTITIATETTIETERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/476

Ingenuas mittat, stupidas exerceat artes,
Splendida cui nullum gloria calcar habet.
Non ego nugari puerum
dum seria nugae
In mala ne ducant desidiamque, veto.
Desipit ipse loco sapiens et tempore; verùm
Rarus ut ille locus, sic breve tempus erit.
Quae studio avertit, tibi non permissa voluptas
Haec erit, et mentem crimine si qua notat.
Ille juvet ludus, qui proximus ipse labori est:
Qui labor est ludo proximus, ille juvat.
I, pete vel plumbo leporem, vel glutine turdum;
Sed tamen ad libros acrior inde redi.
Lude pilâ: corpus format pila. Crudus es? ergo
Lude parum: crudos nam pila crebra necat.
Alea cur notum pueris est nomen? habendas
Postmodò, jam discunt dilapidare domos.
Ludere se dicunt, quos occupat alea: ludunt,
Qualiter in sylvis advena furque solent.
Ludere quisquis amas, ludum fuge: fiet egenus
Pluribus è lucris, ludere quisquis amat.
sil tibi cum talis, talosque movente fritillo: Ludere si tanti est, scacchia lude domi. cacchia cùm ludes, nimiùm ne vincere certa; Velle tamen vinci ne videaris, age. aepius esse domi durum si forte videtur,
Tutius est certè saepius esse domi.
Turpe puer laxâ volitans per compita veste,
Turpe serens pleno praelia vana foro.
Ludere crede nefas operosâ luce; libido
Si trahit ad ludum, ludere crede nefas.
Aera puer nec multa gerat, nec nulla: videri
Sordidus hinc posset; nequior inde foret.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
