Latin · Elegiac couplet
TTITIATETTIETERO
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 478
Unproofread scanNot analysed yet
Cum juvenis virtute satis non convenit auro.
Sanctus erat; nummi, crescite: pravus erit.
Semper egenus erit, cupiet qui plura, beatè
Vivere qui parvo nesciet, atque suo.
Ter bibe: Graiorum pueris lex illa dabatur:
Sufficiunt mensae pocula terna brevi.
Plura sitis repetit: neque sumere plura vetabo
Pocula, dum parco sint aqua tincta mero.
Turpe puer, nimio titubat cui lingua Lyeo,
Dicere, quo viso, quis queat: Ille bibit.
Ergòne coelesti vegetat me spiritus aurâ,
Ut fartum arvinâ triplice corpus alam?
Non nisi distento mensam qui ventre relinquit,
Sentiet in multis esse venena cibis.
In stomachum ne trude cibos, at mande: malignam
Ilibus esca creat praecipitata luem.
Ne pudeat debere Deo, quod pasceris: antè
Consecret appositas lingua manusque dapes.
Estne homo, qui plenus mensâ septemplice surgit
Immemor usque Dei, nec memor ipse sui?
byGoogle