Latin · Dactylic hexameter
STAGNA, CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 48
Unproofread scanNot analysed yet
Arboris auriferae? Satis est vidisse: perenni
Fronde viret, sylvas vulgaria poma, feraces
Vel sterilis victura; at quantò pulchrior olim,
Cùm dabit ambrosios viridi de palmite flores?
Fidere luminibus si quis velit, alba sereno
Lapsa polo dicat tot sidera: consule nares,
Haud alium, credas, nectar spiraret odorem.
Tu tantis opibus ne insanus abutere; fessas
Olfactu refove vires, cupidosque tuendi
Pasce oculos, longumque videns solare laborem.
Neve animum vanus recreet prospectus inanem
Collige deciduas foecunda ex arbore gemmas;
Nec pretiosa sinas pereant fragmenta, liquorem
Nectareum ut liceat, subjectis ignibus olim
Exprimere: Hesperidum nihil est non utile malis.
Ne tamen effuso floris pellectus odore
Antè legas, quàm sponte suâ de palmite lapsus
Sternat humum, aut casus tremulo jam proximus instet.
At cupidas si fortè manus cohibere vetabit
Caecus amor, timidamque invitet copia dextram,
Carpere serta licet, sed parcè. Pluribus unum
Praestat, nec numero suavem quò fundat odorem
Indiget, ut reliqui, hortorum turba infima, flores.
Quorsum igitur teneros populeris in arbore foetus?
Si sapis, insano parce indulgere furori:
Servatus meritam tibi flos cum foenore messem
Restituet; quot enim prudens in palmite dextra
Liquerit incolumes, arbor tibi mala tot olim
Haud ingrata dabit: quo quidquam munere majus
Indica nec valeant dare rura, nec ipsa Sabaeis
Dives aromatibus regio. O spectacula regum
Pascere digna oculos! redimitos floribus orbes
Suspice, queis ipsum croceo fulgore vel aurum
Concedat, quibus invideat Tithonia conjux.
Nec vacua, aut vili proclivia pondere succi
Mala putes: circùm effuso pretiosius auro
Nectar in orbe latet; major viget intùs opum vis.
Scilicet hinc pondus, pretiumque: hinc maxima pendet