# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 484

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TTITIATETTIETERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/484
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/484

Si perit argentum, reparabit mater; at hora
Si perit ulla, Deo nec revocante, redit.
Me modò transactos si Parca reducat in annos,
Plurima cautus agam: nunc agat illa puer.
Ne vitiis assuesce: sedent infixa medullis,
Membraque dum crescunt, crescere et illa solent.
Lenis erat, vultuque tui non dispare quondam,
Qui modò nil, praeter crimina parva, timet.
Quisque suos sequimur mores, quos format agendo
Quisque sibi: tu nunc te facis id quod eris.
Coeperis incassum, nisi perficis: ibit in auras
Scilicet exhaustus per bona coepta labor.
Nunc meliora vides, ultròque videre fateris;
Cur libeat posthac deteriora sequi?
Dum puer es, quanquam puer es, jam perspice quid te,
Singula qui terris ordinat, esse velit.
Qui semel instituit contentus vivere parvo
Ditior est Croeso, ditior ille Midâ.
Sperne voluptatem: quid enim? vix orta, repentè
Disperit, et luctus mille necesque parit.
Taenario te finge coqui nunc igne: quid olim
Delicias inter vita peracta juvet?
Coelo tende, Deus quò tè vocat; esse beato
Dum licet, aeternum cur miser esse voles?
Arcta via est, sursum quae ducit; at aspice coelum, Aspice: mox dices, arcta tenenda via est. Vivis, et, ut vivas longum, precor: attamen ibis Quò reliqui: lex est omnibus una, mori.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
