# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 53

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/53

Tecta tenet, superisque adeò non discrepat astris.
Et si quem longo coeli discrimine cernunt
Qui pariter longo distant discrimine terrae;
Unus ut Hesperiam contractaque littora Calpes
Incolat, extremos alter semotus ad Indos:
Talem vicinas propiori lumine terras
Radere ne dubites, quamvis schola tota recentum
Rideat, et magnâ nequicquam voce refutet.
Ut sedes alias, alium quoque callida cunctis
Imposuit natura modum, quo quemque crearet,
Et quo diversas daret unicuique figuras:
Dicere nec tenuis fuerit labor. Altiùs omnem
Expediam revocans ad prima exordia famam.
Ille, vides, puro trames qui fulget olympo
Candidus, obliquatque Noto transversus ad Arcton,
Lactea nomen habet populis via: scilicet illac
Est animis iter ad Superûm felicibus aulam;
Totaque cùm stellis radiet, quia lumen ab alto
Debilius venit, atque obtusis viribus ignes,
Tantùm albescenti signant curvamine coelum.
Harum aliquam celeri motu si concitus axis
Admovitque solo, primaque ab sede reduxit,
Fulgere tum incipiet, propriâ tum luce videri,
Tristis at illa tamen, funestoque atra capillo;
Aut quae sparsa priùs, coeloque effusa patenti
Sidera erant, interdum aliquod fatumve Deusve
Colligit, inque unam cogit concrescere massam,
Unde novo subiti collucent igne Cometae.
2. Sententia Democriti, et veterum philosophorum.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
