Latin · Dactylic hexameter
POMARIUM
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 538
Unproofread scanNot analysed yet
Ne tamen ipsa tibi plus ubere fertilis aequo,
Ne sit humus: nam justa aliis ut pabula desunt
Arboribus campo è sterili, sic saepe nocebit
Plantis pingue solum, nimii quòd copia succi
Obruat injustâ molles uligine plantas.
Quam verò sit pinguis humus moderanda per artem,
Quo culta sterilis, quo sollicitanda labore,
Si nescis, morem tu percontare receptum.
At super effusos ruptis de nubibus imbres,
Nec quae impune suas partes agit horrida grando,
Mille etiam teneris illudunt undique pestes
Arboribus, culices, bruchi, fucique sonantes,
Quaeque solent plexis ramos involvere telis,
Erucae, et tortae spiris, testâque volutae
Reptantes cochleae, meropesque, aliaeque volucres:
Quarum sunt quaedam, plus quàm per rostra timendae
Arboribus, tigres ideo de nomine dictae,