# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 54

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/54

Non alio casu priscis incognita seclis
Lumina nunc permulta micant, et nota teguntur,
Atque eadem rursus certo post tempore parent.
Ista fuit veterum sententia prima Sophorum,
Ante et Zenonis divina oracula, et antè
Cognita quàm docti fuerant praecepta Lycei.
Quis prior ille ausus diros interritus ignes
Aspicere, et proprias nascendi evolvere causas?
Assyriae postquam patuere arcana peritae,
Graecia tunc primùm coepit, quà facta patebat
Semita, ferre gradum, et superas tentare sagaci
Mente domos; tum, qui naso suspendere adunco
Spes hominum, trepidosque metus, curasque solebat
Democritus, naturae idem non futilis auctor,
Aggressus varios astrorum exquirere motus.
At mihi nullius prudentia tanta magistri
Suadeat in terras descendere sidera, et altum
Linquere, constantique diu coalescere mole,
Quae distincta locis, cursuque adversa feruntur.
Nec minùs1 à vera distat ratione, superni
Qui genus ignorans mundi, coelestia, rerum
Inscius, è patriâ metitur corpora terrâ,
Et putat aethereos gignique morique Cometas.
Quodque magis mirere, velut si concava coeli
Sponte superficies propriâ labefacta dehiscat,
Aut aliqua externae possit violentia molis
Rumpere, latum alius terebrari saepe foramen
Dixit, et ut superam vis occupat ignea sedem,
1. Tres sequentes senten- dam Philosophorum. Gastiae ignobilium sunt quorum. sendi Physicae Sect. 2, lib. S.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
