Latin · Dactylic hexameter
ANNOTATIO
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 60
Unproofread scanNot analysed yet
Haec super aethereis: quis enim nihil esse poëtae
Postulet indictum? Sequimur fastigia rerum
Summa breves, longaeque vocat pars caetera curae
Maxima. Terrenos pariat quae flamma Cometas
Scire libet: quanquam incertis permulta ferantur
Principiis tamen implicitas evolvere causas
Ausus, et obscuris, quà fas, lucem addere rebus
Docta Stagiritae renovabo inventa magistri.
Ac primùm tepidos ad coelum terra vapores
Continuò glomerat, tollitque ad sidera fumum;
Praesertim effusis largus cùm nubibus imber
Decidit, ac latè campos amnesque replevit:
Tunc altae exundant ripae, tunc omnia limus
Occupat, et calidâ sudant uligine fossae;
Flumina tunc agrique solent fumare recentes
Mane novo, et guttis deferre volucribus undam.
His se Phoebus alit: missos quippe ille vapores,
Inclusum rapido quo pectore temperet ignem,
Adbibit, ac multo post haec cum foenore reddit.
Hinc nebulas roremque facit, pluviasque salubres,
Atque exusta rigat foecundis imbribus arva.
Purius at quicquid, terreni et ponderis expers,
Altiùs erigitur terras et nubila linquens:
Tum sese insinuans praesenti lumine Titan
Toram agitat molem et tenui se corpore miscet,
Jam magis atque magis purgat, subigitque calore;
Donec vi propriâ, nec longo tempore, flammam
Corripuit non multùm astris coelestibus impar
1. Sententia Aristotelis.
Materies, rutiloque ardescit crine Cometa.
Sed neque quot species, et nomina dicere versu
Est animus: neque enim versu comprendere possim.
Plurimus intortis, tetro ceu crine, coruscat
Ignibus; unde omnes nomen traxere Cometae.
*Ille gerit longae sinuosa volumina caudae;