Latin · Dactylic hexameter
ANNOTATIO
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 62
Unproofread scanNot analysed yet
Tollunt, caeruleam sulphur, lentumque bitumen;
Rubra magis palea, et rubras agit usta favillas:
At pingues oleae contra, et Parnassia laurus,
Et quamcumque omnis succus non deficit arbos
Albescunt, flavumque imitantur lampadis ignem.
Haud secùs accensi diversâ ex mole Cometae
Quisque suum inducit proprium, servatque colorem.
Ergo ubi crinitum liquido spatiatur inani
Sidus, et aequatis libratum ponderibus stat
Occiduam in partem rapido pede fertur ab ortu:
Namque ille extremus longè vastissimus orbis,
Cuncta suo qui circuitu complectitur astra,
Volvitur assiduè motu irrequietus eodem;
Ac reliquos orbes simili vertigine secum
Abripit, atque suis famulantia legibus unus
Sideraque, stellasque sequi, solidosque planetas,
Quamlibet invitos cogit. Sed enim usque resistunt
Obnixi, currusque parant retinere citatos:
Haud tamen omnino possunt consistere; et inter
Regressum gressumque ruunt non passibus aequis,
Atque omnis latè circà convertitur aër.
Turbine quodam noctivagi quandoque Cometae
Torquentur varios passim huc, illucque meatus
Designant, magni jussit quò numinis ire
Imperium: prono hic descendit tramite; at ille
Eoas relegit partes contrarius: alter
Deformes glacie campos, et tristia regna
Territat; Austrinis cladem hic, saevumque minatur
Partibus exitium: hunc timet Anglia, Teutones illum Horrescunt: quacumque subit, quibus improbus oris