# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 68-2

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/68-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/68-2

Ultima purpurei tremefecit littora Gangis.
Dicendum et quae sint supremis fata Cometis,
Quòve abeant, postquam certis fulsere diebus.
Tempus lucendi mense est haud longius uno,
Aut gemino. Sextus si quando accesserit orbis,
Tunc homines pavidâ trepidant formidine, magno
Tunc aliquid magnum portendi sidere dicunt.
Nam prior hic stellis unus qui è pluribus ardet,
Solvitur, ast illae regioni quaeque priori
Se referunt; neque enim connexa diutiùs esse
Non bene junctarum possunt discrimina rerum.
Quique novum jubar emicuit, summo aethere postquam
Paulatim in terras descendit, et ante tuentes
Fugerat, hunc iterum revolutis orbibus actus
Corripit, et sursum rapidi fert impetus axis.
At quem terrenus nutrit vapor, usque volantem

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
