Latin · Dactylic hexameter
ANNOTATIO
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 69
Unproofread scanNot analysed yet
Intùs alit vivax flammam, dum pinguia moles
Pabula suppeditet; postquam omnem combibit undam,
Emoritur, lentamque emittit ad aethera nubem
Fumidus, ut fugiens, extincto lumine, lampas.
Interdum subitò motum rapit, atque per umbras
Ad terram longo visus descendere tractu.
Non aliter quàm cùm nigranti fulmina coelo
Missa cadunt; fulsere ignes, ruptosque corusco
Flammea spira micans percurrit lumine nimbos:
Talis ab excelso volucris ruit aethere fulgor
Et si non tenues priùs evanescat in auras,
Fulmen erat, sed luce nihil terroris in ista est.
Saepius hoc vidit tenebris quicunque viator
Carpit iter vulgò, vel qui statione severâ
Traducit vigilem non aequa per otia noctem:
Vere magis, verno magis humida sidere tellus;
Luxuriant tunc arva situ, tunc pinguior annus:
Prima vel autumni sub nubila, largus ut altis
Incipit in terras descendere nubibus imber.
At tu, si subitae studiosiùs omnia flammae
Nosse cupis, celsi scande ardua culmina tecti
Unde locum pateat latè prospectus in omnem;
Tum vitream sapiens oculis superindue lentem,
Ne roris lacrymae, et coeli inclementior aura
Officiant, ventusque, aut noctis frigus adurat.
Illa etiam visum dorso convexa tumenti
Firmat, in exiguum dum lumen acuminat axem.
Nec toleranda tibi longa est mora: protinùs omnem
Collucere polum, coeloque cadentia cernes
Sidera, et ardentes per purum albescere tractus.