Latin
CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 71-2
Unproofread scanNot analysed yet
Auctore CAROLO NOCETI, S. J.
AERIAS quis pingat aquas, quae dextera in arcum
Flectat, et adverso cur non nisi sole coloret;
Quae demum ignotas certa experientia causas
Iridis, occultosque diu patefecerit ortus,
Hinc canere aggredior, Sophiaeque recludere sedes.
Tu mihi supremum, precor, ô concede laborem,
Atque ortus causasque tuae da pandere natae
Phoebe pater; nubes si te foecunda marito
Concipit, et post Divûm iras, inimicaque coeli
Murmura, post multo pulsatas fulmine terras,
Paciferam tandem trepidis mortalibus Irim
Edit, et attonitas solvit formidine gentes.
Principio haud alios statuendum est esse parentes
Virginis aëriae, quàm quos tacito aethere lapsae
Accipiunt radios guttae, acceptosque remittunt.
Novi equidem 1, terrae qui sub penetralibus imis
Olli quaesivere ortum, nitroque volucri,
Sulphureoque Irim genitam dixere vapore:
Scilicet in terras cùm, ruptis nubibus, omne
Praecipitat coelum, et campos quatit horridus imber, Ille sinum telluris, et intima viscera labens 1. Vide Senecam, Quaest. Natur. lib. I. cap. 3 et seq.
TRIS,
Permeat, oppletisque excludit sulphura venis;
Sulphura, sidereas quae deinde educta sub auras,
Cùm venti coelum incipiunt aperire sereni,
Objiciunt, magis hinc, minùs inde accensa, colores.