# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 72

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/72

Novi etiam, ingentem qui dum mirantur in arcum
Flexam Irim, cupiuntque suas producere causas,
Concava curvatam retulere ad nubila formam;
Quique, quòd haud pleno nobis effulgeat orbe,
Accidere inde putant, quòd ab alto Phoebus olympo
Irradians, imam non tangit lumine nubem;
Vel quia nimbus aquae dissecti fornicis instar
Incumbit terrae, et summâ testudine fulgens
Non nisi dimidium reddit sub imagine Solem.
Non tamen ista tibi quisquam persuadeat auctor,
Dimoveatque loco; quanquam illum sancta vetustas,
Plurimaque inventis commendet gloria causis,
Uranieque alto praesens spectarit olympo.
Aspicei Athestinae quà sese ad culmina villae
Paulatim molli nemora assurgentia clivo
Attollunt, tubulisque Anio conclusus in arctis,
Insidiis promptè pluvialibus accubat undâ:
Nonne vides, caecis ubi fortè canalibus imber
Ingruit alta petens, et vafri fraude coloni
Decipit incautos subitarum aspergine aquarum;
Nonne vides, inquam ut coelo et tellure quietâ
Protinus, adversum si sol agit aureus axem,
Emicet, et roseum Thaumantias exerat arcum,
Flumineasque vocet formae in certamina Nymphas?
1. Tiburtina Estensium Principum villa.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
