# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 77

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/77

Et foret haec unum pars reddere nata virorem.
Atque ea quae in viridi contingere cernimus herbâ,
Quamlibet ad lucis partem discretaque fila
Transfer, et ad cunctos prudens extende colores.
Hoc autem posito fundamine, percipe porrò,
Cur quae plexa simul radii simulacra recondunt,
Ordine ab aëriis videas effulgere guttis.
Harum tu faciem, Solis quae obvertitur axi,
Imprimis tibi pinge animo, medioque resectam
In partes distingue duas, quarum altera centrum
Iridis interior spectet, pars altera centro
Exterior, superas coeli se avertat ad auras.
Tum mecum reliquos paulùm sepone colores,
Staminaque igniti tantùm perpende ruboris.
Hic guttae externam dum permeat undique partem,
Frangitur, immutatque vias; mox incidit intùs
Tergus in oppositum, flexusque repulsus ad aequos
Retrorsum internas sparsim decurrit ad oras,
Pluribus atque locis coelo inde regressus aperto
Rursum obliquat iter, vacuumque per aëra vectus,
Corripit innumeros diverso tramite cursus.
At quanquam aetheriâ rediens ille exeat undâ
Mille viis, et rubra oculis tu fila receptes,
Quò se cunque ferant, non te tamen omnia forti
Protinus afficient sensu; solùmque videbis
Partibus aërias certis ignescere guttas.
Quare autem, Aonides, filis non omnibus unum
Robur? et eventûs ratio quaenam abdita tanti?
Dicite: durum opus est dicto, sed fama perennis.
Principio quaecunque solent grandescere sensim,
Mox rursum imminui, et retro decrescere eundo, Illa quidem nobis supremi in finibus auctûs Plurima sese aequant; namque id, quo limite in illo

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
