# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 81

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/81

Detexit, serosque dedit didicisse nepotes.
Adde quòd et certis Diva Experientia signis,
Castaliae Diva hostis aquae, et commenta perosa,
Consonat, et mirâ dictis ratione cohaeret.
Namque age, Phoebeo cùm terga obverteris igni,
Vitrea gutta tibi clausis pellucida lymphis
Fornice sive domûs, aliter sive aëre ab alto
Pendeat: hanc trochleâ filum volvente reductum
Sustentet, sensimque altas attollat ad auras.
Tum verò manifesta fides: nam proxima terrae,
Cùm nondum ad certas pervenerit aëris oras,
Caeca manet, nullâque oculos tibi luce lacessit.
Ast ea vix radiis memoratâ lege remissis
Epotum evomuit jubar, et mora nulla, colorum
Instruitur visusque ferit, quod diximus, agmen.
Quod cùm ibi perspicias, nihil est quin protinus ipsum

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
