# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 85

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/85

Quid data dona juvant? fugit ilicet aspera virgo,
Et miserum curâ tabescere cogit inani.
Ergo illum perhibent post tot data munera frustra,
Post tot in immiti consumptos Iride fletus
Unum illud tandem rebus quod restat in arctis,
Decrevisse mori; letho finire dolorem
Si queat, atque animum saevae exsaturare puellae.
Fortè igitur Phrygios de more aversa per agros
Dum cupidum fugit, et retro sublapsa recedit,
Venerat ad flumen; casu quo protinus heros
Attollens animos: Non hîc mihi namque per amnem
Effugies, formosa, inquit; lato objice fluctus
Scilicet, et nostrum miserabitur unda dolorem. n
Et simul haec dicens, collo dare brachia circum
Apparat, atque avidus Nymphae, fluvioque propinquat.
Fcce sed oppositam, vix hic vestigia movit,
Illa abit in ripam, prensantemque aëra frustra,
Et juvenem dementem animi, attonitumque relinquit.
Vulnere quo victus, tantisque doloribus impar,
Jam tandem medium sese moriturus in alveum
Praecipitem dedit, et fluvio nova nomina fecit.
Quod Venus ut sensit, saevo inflammata dolore:
* At tu, inquit, sacri custos simulata pudoris,
Junonis blandita odio, dominaeque superbae
Turpis adulatrix, meritas dabis improba poenas.
Nec licèt optatis unquam jungêre hymenaeis,
Mutua nunquam aequae cognosce gaudia flammae,
Spernentesque sequens, et su aversata sequentes.
Virgo eris; at nullum de virginitate coactâ
Aut referes decus, aut paries tibi, perfida, nomen. Goog

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
