Latin · Dactylic hexameter
CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 86
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ait, et Stygiae juravit stagna paludis,
Et nati telo fatum crudele notavit.
Illa igitur, nullo felix in amore quiescens,
Aut fugit, aut fugitur; fermèque ad fluminis undas
Assidet aeternum lacrymans, ceu flumine in omni
Heu! nimiùm serò contemptum ploret amantem.
Nunc locus, exterior quo pacto effulgeat arcus
Interdum, quem vulgò Irim dixere secundam:
At siquidem hunc etiam radii genuere remissi,
Multaque conveniunt; rursùm ne ad dicta revolvar,
Pauca tibi tantùm superaddam carmina, tantumque
Inter utramque Irim quae sint discrimina ponam.
Iride in hâc primùm, quae jacta à Sole refulgent
Spicula, parte illâ, centro quae obvertitur arcûs,
Undam intrant teretem, geminosque ibi passa recussus
Tergore in opposito, vacuas revomuntur in auras.
Tum jaculum Solis nostros adeuntia visus
Phoebum inter guttamque secant; radiique valentes
Hìc quoque diversos poscunt ex ordine flexus.
Quinque etenim decies, quo se ardens purpura cogit,