Latin
TRIS, CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 89
Unproofread scanNot analysed yet
Auctore CAROLO NOCETI S. J.
UNDE suos gelidâ rutilans Aurora sub Arcto
Accipiat radios; Boreae de parte nivalis
Cur micet, et varias mutet non una figuras;
Post mihi dictam Irim, post longum à vertice Pindi
Exilium, et tetricae post taedia multa Minervae,
Jam canere incipiam. Vos ô praesentia, Musae,
Numina, si vestros liqui non sponte recessus,
Ingratasque moras, et inanes flevimus annos;
Vos me pulverei rauca inter bella Lycei
Sordentemque artus, et barbara verba sonantem,
Accipite ô reducem, meque omni abstergite labe;
Et lymphâ, atque sacris lauri lustrate maniplis.
Audior. Aonio rursum mihi labra liquore
Ecce linunt, et membra lavant; abit ecce per amnem
Squalor, et in media vitium omne relinquimus unda.
Tuque1 adeò, totis plaudit cui Sequana ripis,
Semotaeque procul responsant plausibus orae:
Sive, Parisiaci quae clara reperta sodales
Extuderunt, mira arte refers; seu funere mersos
Laudibus exornas, nigrantique eripis Orco;
Ingenii sive alta tui monumenta recludens
1. Joan. Jac. DE MAI. qui Regiae Scientiarum AcaRAN, ex Academia Gallica, demice fuit à secretis. Go