Latin · Dactylic hexameter
TRIS, CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 92
Unproofread scanNot analysed yet
Paulatim ferus ille vapor mansuescet, et imas
Aethere sub Scythico coeli procumbet ad oras,
Aemulaque Eois accendet lumina flammis.
Ergo Lycaoniam si quis conversus ad ursam
Haec videt, eventûsque petit primordia tanti,
Is primùm, quae falsa animo fortè imbibit antè
Exuat, et toto prudens mihi pectore pellat.
Incipiens, stultâ edico tibi mente facessat
Vana superstitio, laesi quae numinis irae
Arctoum jubar adscribit, quo nempe minaces
Sontibus heu! terris denunciet antè furores:
Qualiter horrificos cernens ardere Cometas
Mens sibi caeca hominum, variabilis inscia coeli,
Bellumque, horribilemque luem, et dira omnia fingit,