# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 94

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TRIS, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/94

Liquerit, aut diris non sparserit atra venenis?
Quae quibus adversa anteferam? Tu prima furentem
Dic, Messana, luems dic tot miseranda tuorum
Funera, et aggestis glomerata cadavera plaustris,
Excisasque à stirpe domos, censusque vacantes.
Adde peregrinae commercia perdita gentis,
Atque execratum trepidâ formidine portum;
Et statio illa quidem fessis tutissima nautis.
Nec fuit auxilio nobis, quòd marmoris aestus
Hesperium Siculo latus abscidit: aequora namque
Sprevit dira lues, Calabraeque per oppida terrae
Jam furit, atque humili stravit latus omne pavore.
An memorem exhaustas auroque et civibus urbes,
Anne tot immissas subvertere cuncta catervas,
Anne neces tantas? cùm maximus Ister, et Albis,
Denusque, Scaldisque ingens, Rhenusque, Padusque
Corpora functa equitum, defunctaque corpora equorum

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
