# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 95

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TRIS, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/95

Res fluere auspiciis, contraque latente, nefandum
Atque luem, atque neces, et ovantia sanguine bella
Tollere nocte caput: nihil est cur tristia posthac
Omina hyperboreis pergas affingere flammis.
At neque ceu Vero sibi plauserit ille reperto,
Qui jubar Arctoum nebulis glacialibus ortum
Esse docet, quas terra imbres perpessa perennes
Ebibit, et superas saturata remittit ad auras;
Tanquam, ubi per noctem transverso limite fertur
Et propiùs gelidas Sol abditus aspicit oras,
Cominus injectâ sublatos luce vapores
Afflet, et Eoum donet simulare nitorem.
Nec minùs et vanis deceptum erroribus illum
Dixeris, oppositi qui dum Borealia mundi
Littora Phoebus obit, latèque obducta nivali
Percutit arva gelu, nostrum super aethera lucem
Orbe alio aggestis credit remeare pruinis;
Quique putat gelidi sinuosa volumina nitri,
Concava visceribus quod terra exhalat ab imis
Sulphure commixto, et collisis partibus ignem
Corripere, et latè Scythicas ardere per oras.
Namque age, multa licet, nec forsitan irrita, possint Argumenta fidem dictis corradere nostris, Adverte huc tantùm tamen, atque haec mente reconde.
Principio nebulae sedes, regioque vaporum
Solis et epotam spatia apta remittere lucem
Non sese immensùm tollunt; sed limite certo
Aëra cingentem terras sincerior aether
Ambit, et inclusum brevia intra septa coërcet.
Prodiga novi equidem quibus est sententia menti,
byGoogle

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
