# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 96

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TRIS, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/96

Aëriasque oras tendunt immane, sed istum
Jam jam surgentis non longa crepuscula noctis
Discutiunt errorem animi, penitusque resolvunt.
Finge etenim immodicis se finibus aëra sursum
Tollere, et immenso terras circumdare gyro:
An dubites, quin multò etiam postquam aurea solis
Se facies pelago infudit demersa profundo,
Atque procul nostro subter jam distat ab orbe;
An dubites, inquam, summae quin aëris orae
Prospicere ex alto mersum jubar, atque diurnum
Deberent longum nobis servare nitorem?
Nonne vides, quoniam depressis altiùs arvis
Erigitur superas pater Apenninus ad auras,
Ut postquam umbravit valles nox prima profundas,
Tempore adhuc multo celsas lux vestiat Alpes,
Temperet atque imas refluo splendore tenebras?
Quòque magis fuerit coelo mons editus alto,
Longa magis mersi durent vestigia Phoebi?
Ergo idem ab immensis contingeret aëris oris,
Si tam celsae abeunt, longumque à culmine tanto
Ad latus occiduum nobis spectare liceret
Incertâ sub luce diem: quod cùm aethere nostro
Eveniat secus, et geminâ non seriùs horâ
Solis ab occasu nigrescant omnia circùm;
Ipse tibi infigas animo, statuasque necesse est,
Qui nebulam admittant, et lucida tela repellant,
Finibus aërios modicis se attollere tractus.
Atque utinam nullum alinueret mihi Cynthius orsum,
Quidlibet et nostrae possent audere Camenae!
Ut tibi praeceptis, mirandisque artibus usus,
byGoc
tizen

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
