# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 98

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TRIS, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/98

Ut nusquam nebulae campis, nusquam aethere nubes,
Purus at immensas pateat prospectus in oras?
Et tamen Hetruscos tunc forsitan imbribus agros
Tempestas glomerata quatit: fremit horridus aether
Murmura longa ciens, strepitatque volatile telum,
Et tibi non visam jactant cita fulgura lucem.
Scilicet obtutum telluris curva rotundae
Forma negat, radiumque ad te per longa viarum
Tendentem, rectâque oculos regione petentem
Detinet, et tumido retrò excutit invida tergo.
Et quanquam spatio surgant ibi nubila multo,
Te tamen haud longè diversa in parte morantem
Tecta latent, caecisque tibi sunt abdita terris:
Usque adeò quidquid coeli super ardua fertur,
Pluribus ut curvi prodat se partibus orbis,
Sidera summa petat, tendatque immane necesse
est.
Pone igitur, gelidis lucem quae desuper arvis
Imminet, aërios intra consistere fines,
Atque ita se terris non longè efferre relictis:
Nonne vides, ut sola illam spectabit acutis
Gens perflata Euris, quam vertice rectus ab alto
Despicit, immensis circùm dum flexibus errat,
Et geminas inter Serpens elabitur Arctos?
At populis rigidam sensim fugientibus Ursam,
Quanquam avidis pulchrasque genas, varioque decorum
Flore videre caput, vultum nunquam illa nitentem
Deteget, et cupidos vanâ spe ludet amantes.
Verùm ut cuncta secus! Terris namque inde remotis,
Depressumque magis coeli spectantibus axem,
Arce super Scythicâ sese dat saepe videndam
Aadua per noctem, roseâque in luce refulget.
Nec Boreae ad partes illam Thule ultima tantùm,
Sauromataeque, Getaeque vident; sed Achaica quisquis

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
