# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 99

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TRIS, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/99

Rura domat, quicunque tuos, Germania, campos,
Et penitus nostris divisa Britannia terris.
Non aliter positam, Galli, spectatis; et omnes
Qui ditem Hesperiam colitis, quique ima tenentes
Littora, Tyrrheni quà frangitur unda refusi
Oppositas Libycae ripas habitatis arenae.
Nec mihi tu varium variis pro partibus orbis
Iridis ut roseo contingere cernis in arcu,
Finxeris esse jubar; quod ab aëre scilicet omni,
Quò te cumque feras, certâ sub lege remissum
Usque novum subeas diversumque usque receptes.
Ecquid enim, fusis circùm jam quaque tenebris
Aëris in clypeum, redeant quò deinde repulsae,
Sole queat dempto, rutilas torquere sagittas?
Qui verò nostris aër conterminus agris
Spicula Titanis multâ jam nocte latentis
Pervius excipiat, terris ni se efferat imis,
Atque interjecti sese eximat objice mundi
Altus in immensum, et caput inter sidera condat?

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
