Latin · Dactylic hexameter
TYPOGRAPHIA, CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 16
Unproofread scanNot analysed yet
Lumen ut excipiens, operis quà massa requirit,
Latiùs extendat, sublatisque aggreget umbris.
Nobilia Arma juvant virtutum, ornantque figuras.
Qualia Musarum, Belli, Cultusque Deorum:
Nec sit opus nimiùm gemmis, auroque refertum;
Rara etenim magno in pretio, sed plurima vili.
Quae deinde ex Vero nequeunt praesente videri,
Prototypum priùs illorum formare juvabit.
Conveniat locus atque habitus, ritusque, decusque
Servetur; sit nobilitas Charitumque venustas,
(Rarum homini munus, coelo, non arte petendum)
Naturae sit ubique tenor, ratioque sequenda.
Non vicina pedum tabulata, excelsa tonantis
Astra domûs depicta gerent, nubesque, Notosque;
Nec mare depressum laquearia summa vel orcum;
Marmoreamque feret cannis vaga pergula molem:
Congrua sed propriâ semper statione locentur.
Haec praeter, motus animorum, et corde repostos
Exprimere affectus, paucisque coloribus ipsam
Pingere posse animam, atque oculis praebere videndam,
Hoc opus, hic labor est: pauci quos aequus amavit
Juppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,
Dis similes, potuere manu miracula tanta.
Hos ego Rhetoribus tractandos desero; tantùm
Egregii antiquum memorabo sophisma Magistri:
Veriùs affectus animi vigor exprimitardens,
Solliciti nimiùm quàm sedula cura laboris.
Denique nil sapiat Gotthorum barbara, trito
Ornamenta modo, saeclorum et monstra malorum:
Queis ubi bella, famem et pestem, Discordia, Luxus,