Latin · Dactylic hexameter
SEU PRIMA PRINCIPIA
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 183
Unproofread scanNot analysed yet
Ova caput decorant, triplex quoque circulus ambit;
At paulò supra, heu! veterum monumenta dolorum
Ingentes lacrymae pulchro simul ordine pendent.
Nomen ab Ionia quae ducit amoenior, altè
Ingreditur, binâque comam sibi fronde coronat,
Molliter in gyros revolatâ utrinque decentes.
Forma Corinthiacae praestans, et corpore toto
Affectat veneres, ferturque imitata Dearum,
Cum mirâ levitate, decus; qua desinit, olli
Vase superposito jucundi vimen acanthi
Funditur, ac circum triplici viret ordine curvis
Luxurians foliis, neque gramen opacius ullum
In nostris frondere potest, aut laetius hortis.
Plur ma praeterea quondam placuere Pelasgis
Ornamenta: bases, ac plinthi, abacique, torique,
Fasciolae, triglyphi, metopae astragalique, simulque Zophori, epistylium, scotiaeque, et echinus, et orbes.
Ergo ausus veterum egregios, grandesque ruinas
Sollicitis perlustra oculis, et condita dudum
Effodiens opera alta, vide quae norma, quis ordo
Gratior, et quânam soleant lege omnia poni,
Mansuraeque trabes, et marmora trunca, domusque.
Pergite, et optatos, Musae, date tangere portus.
Aedificanda sibi veniant ut templa, periti
Orent artifices: foecundae hîc prome repostas
Mentis opes, magnum sperans in saecula nomen
Frons mihi templi ingens subeo quâ parte, videri
Incipiet, spatio quantum meritur acutâ
Rupe sedens, pelagi immensum qui respicit aequor
Sub pedibus. Caetu illa procul semota profano
Emineat. Platea hanc circùm vasta, undique latis
Septa peristyliis, et centum utrinque columnae:
In medio templum. Timeant hùc tendere mirâ
Mortales specie attoniti, et novitate locorum.
Primas ante fores, basibus statuentur in altis
Marinoreae Divûm effigies: hi, corpore prono,
Demissisque ad humum vultuque humerisque, potentem,