Latin · Dactylic hexameter
LIBER I
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 192
Unproofread scanNot analysed yet
Semina, seu tenuem in segetem, frugesque secundas
Vertit humum, varios habitus moresque locorum
Antè juvat certò praenoscere, quàm malè prudens
Ignotam incipiat proscindere vomere glebam.
Omnis: enim aut sterilem tellus imitatur arenam;
Aut contra pinguis visco est, mollisque tenaci
Ceu pice lentescit, dulcique uligine laeta:
Inter utramque locum tenet atri glarea ruris,
Plurima quae riguas valles et littora circum,
Et verti levis, et nulli ubertate secunda.
Tu tamen, ante alias, argillam quaere feracem:
Haec melior gravidas segetes, robustaque farra
Reddere, et immensis lata horrea vincere granis.
Indicium est, manibus si nunquam agitata fatiscit
In cineres, digisisque sequax versantibus haeret.
Nec minùs hanc oculo deprendere judice possis:
Optima namque ferè nigra est, nisi pinguior aequo
Interdum pigras referat malè sana paludes.
Proxima, quae cineri, quernoque simillima libro,
Taurinas quali inficiunt medicamine pelles,
Firmius ut corium pedis induretur in usus.
Et ferrugineae sua laus, sua gloria terrae,
Et pariter rufae est, neque tu contempseris albam.
Nam flava, et Tyrium praefert quae rubra colorem,
Illa rigens ochrâ, -et fabricandis apta 3 caminis, Vix milium et sterilis mala gramina parturit herbae. Terrae summa divisio in argillam, arenam, et pingue sabulum. 2. De l’Ocre. Lapis flavus, qui igni rubescit, atque in pulverem redigitur ad pingendum. 3. Sunt in his terris lapides rubei, quibus nulli magis igni resistunt; ex iis induuntur fornaces in certis locis. byGoogle igitizec