Latin
LIBER III
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 233
Unproofread scanNot analysed yet
Tristia quae dulci frumento pocula mutat
Continuo: stantem interea ne prorue molem;
Namque luem, tantùm fastigia summa tenebat
Quae cumuli, toto dabis inconsultus acervo.
Et quidam putri corruptum stramen amurcâ
Saepe adhibent, ac tigna fimo murosque bovillo
Usque linunt, acrique fugant animalia pastu.
Talibus, atque aliis, quae multa industria solers
Agricolis dedit inventa, atque innoxius usus,
Sepositas licet à vitio defendere fruges.
Sed fuge Thessalicas artes, cantusque Magorum
Sacrilegos, quibus aut propriis à sedibus atram
Avertunt, aliena vocant vel in horrea pestem.
Ac nisi me extremo longi sub fine laboris,
Jamdudum placidae properantem advertere ripae
Urgerent, Turgöte, etiam tua mollia jussa,
Quàm levis, et stolidi forsan quàm plena furoris
Vana superstitio, canerem, ritusque prosanos,
Et nimis heu! notos, meritis configere telis
Aggrederer cantu. Quis enim non rideat altas
Ante fores turpis suspensa cadavera: ranae,
Aut sacras voces, 2 inscriptaque limine dira
Verba, putet certam granis conferre salutem?
Fecerit ista, licet, quondam delusa vetustas,
Tartareis imbuta dolis, quanquam impia, quanquam
Et stulta imprimis, sanoque carentia sensu;
Servaritque dies, vel quos facit aurea Phoobe
Felices operum, vel quos contraria monstrat
1. 2. Usitatae à rusticis superstitiones ad servandas fruges. yGoogle