Latin
LIBRI IV
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 263-2
Unproofread scanNot analysed yet
1. Lapides si fuerint duri, candidi, et translucidi, caeteris praestant. Georg. Agric. cap. 12. de re met. post Plinium. 2. Qui chalybe vel ignitabulo percussus (lapis) ignem reddit, vitro vel crystallo aptus sit. Nerius cap. 2. lib. 1. 3. Calcinantur, et in pulverem minutissimum rediguntur. Merret. cap. 2. 4. Librae centum sodae sive salis requirunt libras 85, usque ad go tarsi, seu lapidis, vel arenae. Nerius, cap. 2. lib. 1. 5. Lapis est niger, magneti similis, quo utuntur vitrarii. Si enim modicum ejus vitro misceatur, illud purgat ab alienis coloribus, et clarius reddit. Caesalpinus. Magnesiam, vel sideream vocat Cardanus. Gall. Magnesie. Quo pulsae penitùs faeces et inutilis humor Exhaustus, vitiumque novo detergitur aestu. Intereà certâ metitur Lemnius ignem Lege Deus, justoque docet discrimine flammas Crescere: languidior, tum vis intensa caloris Exsuperat sese, atque novâ sic arte superbus, Nil Aquilonis egens, famulo Deus imperat igni. Temporis ergo moras, motum, variique notabat Vimque gradumque aestûs; nec longum tempus, et ecce