Latin
ARTE VITRARIA
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 283
Unproofread scanNot analysed yet
Dicite quâ lateat regione, quibusve sub antris?
Nec pudent prodire palam, aut secreta fateri.
Novimus indeprensa modis animalia miris
Corporibus tenues animas arcersere, quorum
Pars oculis datur, aspectus fugit altera nostros;
Unde genus ducant, res est non parva, docebo.
Materies rerum prima est, quo fonte creantur
Caetera: formarum patitur genus omne; moveri
Omni lege potest. Variis hinc ficta figuris
Corpora: nam levis in molles dilabitur undas;
Si pinguescet, humus; si mobilis effluet, aër;
Ignis erit, subito si vicerit aëra motu.
Haec eadem innumeras foecundo germine partes
Pullulat effundens, 3 nec finem divida novit,
Et divisa, parit minima aeternumque minora,
Et quae non oculis animantia prenderet Argus.
Nec verò 4 ullum animal quisquam putredine nasci
1. In liquoribus ferè omnibus deprehenduntur animalia mirae tenuitatis. 2. Microscopium pro liquidis. 3. Ex eo quòd materia sit in infinitum divisibilis, facile intelligitur horum animalium tenuitas. 4. Illorum origo.