# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 285

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3, ARTE VITRARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-3/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-3/285

Ut pendere solent, aequato examine, librae.
Ergo liquor vitro adrepens surgitque caditque
Aëris et varios imitatur: machina motus,
Metiturque vices caeli; quid cogitet Auster
Quid nebulae moveant vero monet omine, quidve
Hyberni portent soles, vel aperta serena.
At quoniam modò rarus, et est modò densior aër,
Tristis densat hyems, aestas violenta resolvit:
Hinc certis utramque licet praediscere signis.
Namque, jubente Deo, gracili conserta 3 canali
Urna fit: immissus vini se spiritus inflat
Aëris arbitrio, vel detumet; unde notantur
Temperies, aestus, et agentes frigora venti.
Ecce autem Superûm ante oculos nova machina prodit,
Nobile mentis opus, quam Mulciber ipse repertor
Excudit facili dextra et fabrilibus armis:
Quippe docet coeli spirabile lumen et auras
Aethereas servare animam mortalibus aegris,
Quo sine perpetuo divini muneris haustu,
Vitalis calor et praeclusis faucibus errans
1. Sive Hydrargyros. sic Orobasii interpres, cùm vox graeca sit ὑδάργυρος. 2. Barometrum. 3. Thermometrum. 4. Machina pneumatica Boylii286 DE ARTE VITRARIA LIB. III.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
