Latin · Dactylic hexameter
LIBER I
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 30
Unproofread scanNot analysed yet
Qualem divitibus Cyprus educat insula sylvis.
In varias etiam patiens mansuescere formas
Ibit ebur, sectumque manu solerte figuras
Induet omnigenas; niveae sed copia rara est
Materiae, nec dentem omnis fert terra politum.
Dicendum et quae sint doctis Sculptoribus arma,
Queis sine, nec veterem potuit dediscere formam
Ingratum marmor, nec jussos sumere vultus.
Adsit malleolus, dentesque imitata caninos
Cuspis, et oblongum scalper sinuatus in orbem,
Radulaque, Scalprumque, et mutae lamina serrae,
Ne fortè offendant exerti marmore dentes,
Et terebra, et cestrum, multoque foramine lima;
Omnia quae rigido chalybis conflata metallo
Curabis, medioque diu explorata camino;
In partes ni fortè velis effracta salire,
Ut fragilis glacies, et vitrum futile, duri
Corporis occursu graviore in frusta resultant
Continuò, clarumque simul dant rupta fragorem.
Sic autem effinges vivas fuso aere figuras:
Exemplar primum argillâ, glebâve tenaci