Latin · Elegiac couplet
LIBER I
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 335
Unproofread scanNot analysed yet
Est tibi coelestis custos Sapientia regni,
Quaeque sedet solio fida ministra tuo;
Hanc ego deposco, tanto de munere partem
Da mihi, quo prudens regia sceptra feram. n
Dixit, et obtinuit: nam Numine digna petebat
Munera; digna Deo, qui bene poscit, habet.
Ut tamen acceptum caveas corrumpere munus,
Territus à tanto discere Rege potes.
Aspice foemineis praecinctum cana corollis
Tempora, delirum ducere vina senem
Aspice numinibus sacrantem thura prosanis
Illâ, quâ templum struxerat antè, manu.
Scilicet à vitiis vacuum Sapientia pectus
Postulat, et castam gaudet inire domum.
Non inter choreas prudentia discitur Aulae,
Aut plumâ stratos versicolore toros.
Ah! valeant foedo convivia marcida luxu,
Aleaque, errantes foemineique chori!
Non nisi virtutis certa est prudentia merces;
Vis fieri prudens? sobrius esse velis.
Sobria mens, pulsâ citiùs caligine verum
Providet, et quid agas, quid fugiasque docet.
Talibus instructus monitis securus ad Aulam,
Quisquis es, auspiciis, Aulice, perge bonis.
Ne tamen à recto declines tramite, quae sit
Accipe consilio dignior Aula meo:
Gloria magnanimos ubi ducit ad ardua cives,
Fortiùs atque metu, Principis urget amor;
Ambitus unde procul, vinclis religatus ahenis,
Exulet, et stillans sanguine lambat humum;