Latin · Elegiac couplet
DE VITA AULICA LIB. I
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 348-2
Unproofread scanNot analysed yet
Alterius quae sunt, deteriora facit.
Praecipuè doctos tenet haec ventosa cupido,
Fastus et ingeniis grandibus esse solet.
Tullius ergo redux se spe lactabat inani,
Illius inque oculis Roma, Senatus erat.
At simul advertit vix innotescere Romae,
Quae Siculis Quaestor gesserat antè plagis:
Romae, inquit, posthac, valeas Provincia, vivam;
Vixit, et assiduus miles in urbe fuit.
Odi circuitus, et multiplices Maeandros,
Cùm quis eò tandem, cesserat undè, redit.
Culmen ad optati sed dum te ducat honoris,
Ut sit longa, tamen sat brevis illa via est.
Non priùs in praedam fertur Jovis ales opimam,
Quàm se multiplici desuper orbe rotet.
Tutiùs ut portum subeat, jactante procellâ,
Cogitur à portu longiùs ire ratis.
Ergo age, pro meritis quae dona recentibus offert
Princeps, sint quamvis non satis ampla, cape