Latin
LIBER I
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 35
Unproofread scanNot analysed yet
Aut velut extendens per inanes brachia clathros
Vinea, nexilibus ramis se tollit ad auras,
Et nudos vestit serpenti palmite muros.
Sic lapidem quandoque opifex, sic flexile marmor
Incidat leviore manu, scalproque sagaci,
Ut, quamvis statuam circumtegat undique palla,
Invida palla tamen pulchros non occulat artus,
Nec niveas sinuosa tegant velamina partes,
Sed nudum ostendat vestis pellucida corpus 1:
Haud secus ac tenui bombycina stamine texta,
Quae molli teretes includunt cortice suras,
Crura tegunt partim, partim dant cernere crura;
Aut veluti ingressum permittit vitrea luci
Lamina, nec prohibet, tectis dum submovet auras,
Quominus insertim radios per opaca domorum
Injiciens, clausam penetret sol igneus aedem,
Et blandâ furtim recreet penetralia luce.
Ne tamen illa unquam veniat tam dira cupido
Immortale tibi nomen, famamque parandi,
Ut quae etiam velare jubet lex sacra pudoris,
Et quibus aspectis, avertat lumina candor,
1. Faire paroitre le nud à travers les draperies.