Latin · Elegiac couplet
LIBER
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 357-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ast ubi partus honor, fucata modestia cedit,
Rursus et ingenium, quod fuit antè, redit.
Cùm pelagi fera latrat hyems, et aquosus Orion
Educto fragilem concutit ense ratem;
Navita se nunquam rediturum jurat in aequor:
Cessat hyems, pelagi sternitur unda; redit.
Quid moror in primo sed tantùm pulvere campi,
Quum via sit nostris longa terenda rotis?
Privato conclusa rigat quae fonte penates,
Privatam domini temperet unda sitim.
Omnibus at pateat discrimine publica nullo
Quae salit in medio conspicienda foro.