# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3 372

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3, ILLUSTRISSIMO ECCLESIAE FRINCIPI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-3/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-3/372

Aedifica, quibus aut coelo cùm decidit imber
Plurimus, aut acri contristat frigore terras
Segnis hyems herbasque negant glacialia prata,
Asserves pecus, et collecto gramine pascas.
Sed cave, ne ventus furtim subrepat et imber;
Atque adeò stabulum ex omni concludere parte
Juverit, et liquidam rimis inducere calcem.
Nec te poeniteat sordes evertere, et omnem
Saepiùs infectis humorem abstergere tectis.
Ah! quoties pingui corrupta uligine lana est,
Et scabras aqua fecit oves! Tu providus imum
Sterne solum saxis sensim declivibus, humor
Queis fugiat magis, atque solo vergente residat.
Sed neque profuerit solas avertere sordes;
Lethiferos quoque serpentes, tristesque colubros
Ejice; sub tecto si quem latuisse vibebis,
Persequere, et tristes ferro scrutare latebras.
At melius tantam fuerit praevertere pestem,
Et saepè Assyrios stabulis incendere odores:
Serpentum genus omne gravi nidore fugatur.
Ergò tibi postquam praesepia pura pararis,
Quaere gregem, et variâ pro conditione locorum,
Diversum lege: non omnis fert omnia tellus.
Quadratas benè pascit oves ager aridus; udis
Vallibus educi praestanti corpore gaudent,
Montibus exiguo; cunctae per mollia prata
Commodius carpunt, et plana novalia pastum,
Qualia Bituricis latè cernuntur in oris.
Nec te sola tamen teneant diversa locorum
Ingenia; at pecoris varios quoque respice fructus.
Tenue pecus, tenuem reditum, pinguemque vicissim
Pingne feret. Mentem si cara pecunia tangit,
Fortia, ne dubites, et grandia corpora quaere:
Nec longum, et multo loculos impleveris auro.
Ex grandi pecoris reditu sortita decorum est
(Et cui non notum?) formosa pecunia nomen.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
